

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 19: Versus 17
Et vidi unum angelum.Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de praesenti, quasi diceret: Ipsi tali adhaerere debetis.Omnibus avibus.Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum.Venite,etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas haereses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite.Et congregamini.Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc coenam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.